Selected quad for the lemma: death_n

Word A Word B Word C Word D Occurrence Frequency Band MI MI Band Prominent
death_n body_n heart_n soul_n 4,780 5 4.6461 4 false
View all documents for the selected quad

Text snippets containing the quad

ID Title Author Corrected Date of Publication (TCP Date of Publication) STC Words Pages
A19770 A booke of epitaphes made vpon the death of the right worshipfull Sir VVilliam Buttes knight vvho deceased the third day of September, anno 1583. Dallington, Robert, 1561-1637. 1583 (1583) STC 6199; ESTC S109205 21,262 57

There are 2 snippets containing the selected quad. | View lemmatised text

illustribus Alumnus almus extitit Et aequitatis boni Omnis malos qui grandibus Affecerat cunctos malis Contra bonos honoribus Remunerarat maximis Extolleret sipluribus Camaena nostra laudibus Illis virum dignissimum Immunis ipse non forem Ab omnium calumnijs Sed spero me defendet id Quod non nouarum quippiam Uobis canam sed optime Haec omnibus sunt cognita Quae his versibus tradiderim Cuius vix totus famam complectitur orbis Eius corpus habet vrna minuta viri Eiusdem In eiusdem obitum per S. L. Haec noua quid rerum facies tristis imago Quid turba vult pullis operta vestibus Cur lachrymae teneris densae funduntur ocellis Genaeque moestis tot rigantur luctibus Solennes pompae quae tristia funera ducunt Eia agito moestam dic Camaena Naeniam Tegenerose cohors luget generosa peremptum Mortis rigenti Butte saeuae spiculo Omniate Guilielme sonant per rura coloni Charus fuisti nempe sanus omnibus Téque sibi ereptum lachrymis pia turba requirit Sensère praesidium pij te maximum Lumine te casso miseri plectuntur egeni Frigus famem magis sitimque sentiunt Foemina te luget charo viduata marito Orbique deflent liberi parentibus Non illis grauis esse malus te sospite quisquam Audebat vllisue afficere molestijs Tetua Butte domus rerum columemque suarum Magnumque familiae occidisse flet decus Quales amissis Philomelae fletibus altae In populo moestis quaerelis ingemunt Credimus at te nos coelesti luce beatum Patriamque solam clade tanta perditam Quàm breuis heu nobis vita est annique fugaces Ipse etiam Oaxes segnior Hebrus fluit Haud celeres vincant neruo impellente sagittae Si quando Parthiprima miscent praelia Non tua lustra quid hoc ter quinque impleuerat aetas Annis tribus eras fata cùm poscunt minor Quantulū hoc est miseris spatiū mortalibus aeui Pauci id tamen multis vident in millibus Cur properare volunt rapidisque allabier alis Terra creatis fata Noctis filiae Ceruorum viuax genus est sed improba cornix In multa perhibitur vigere saecula Sed nostrae heu miseros prima incunabula vita Senium citisque passibus mors excipit Cognita quàm bona sint nobis satis ante relinquum Repentè fugiunt inchoata gaudia Qui modò fulgebant intexto vestibus auro Dicto citius alto teguntur puluere Et lautè soliti structis accumbere mensis Hij mox ipsi vermibus fiunt Dapes Nil Acheronta genus nec rarae gratia formae Midae nihil nec Attali mouent opes Ipsa nec insignis Lethaeo liberat amne Virtus semel calcanda cunctis haec via est Hijs moniti exemplis quibus est iam copia lucis Ne se nimis rebus caducis implicent Magnificasque domos daedala condere tecta Fato vocante aliò laborent parcius Corpora nec gelidis mox imponenda sepulchris Aut Persico luxu aut amore diffluant Quin animae potius cùm sit coelestis origo Coelum indies pijs recludant mentibus Et patriae prodesse suae pro viribus omnes Nitantur huc omnes labores dirigant Hinc Butti viget atque vigebit gloria donec Contrahet hyems exuret agros Sirius Stephanus Limbertus In eiusdem obitum per H. G. CVm Deus omnipotens scisso spectasset Olympo Agmina vesanis ludere stulta modis O genus ignarum gemuit cui nullus amicum Praemonstrat iustae dux paradigma viae Caeca per ambiguas errat malè turba cohortes Exemplar vitae nec melioris habet Ast habitura refert nostri spes vnica Butte Butte pharetratis sis bone meta viris Tu decus omne tuis sis tu quoque pulchra tuorum Metaque digna peti famaque digna sequi Te videant visumque notent notumque sequantur Hectora te castris Nestora consilijs Nec mora sceptrigeri fecit mandata Tonantis Buttus est vitae regula certapiae Ille dedit vitae signum melioris ille Foelici docuit mittere tela manu Fortis eques bellis otio fuit arbiter aequi Bellipotens Martis pacificusque Iouis Et pius doctus qualem non millibus vnum Reperit è multis regia Elissa viris Sed dolor integrae paucis pia dogmata vitae Uel prodesse valent velplacuisse solent Nulla per immensos tetigerunt spicula campos Uulnerat oppositum nulla sagitta scopum Tum pater omnipotens heu nostro munere nemo Dignus at es dignus Butte beate Deo Butte beate veni geminat cape tecta deorum Linque Lares patrios Butte beate veni Hic Cheiron doctusque arcu contendit Apollo Hic certat iaculis docta Minerua suis. Si nequeant tantos mortalia corda labores Ferre dabit vires coelica turba suas Haec fatus volucrem posuit super aethera Buttum Vt sit toxiphilis postea meta deis Sic viuit viuusque valet validusque perenne Sortitus regnum gestit habere nouum Pars perijt busto peior perit altera nunquam Haec iacet illa volat haec perit illa valet Ergo plura suae cupiens monumenta Pharetrae Summa adeat scandens sydera Buttus adit Henricus Gosnold An other IF Countrie teares might call thy ghost from graue Or friends could force thy carcase to retire Both countrie should as earst thy succour haue And friends againe possesse a saged syre But sith ne friends ne countrie can preuaile What hope can helpe what helpe in woe to waile Thy presence hath amazde our mindes with ioy Thine absence ioyes thy spotlesse spirite aboue A time thou trodest the tracke of our annoy A better time thy dying day didst proue O happie BVTTES that liuing liude to die Thrise happie BVTTES that dyde to liue on hie To wish thou wert on earth were open wrong To ioy thy parting were a gracelesse knell Yet friends could wish thy life were twise so long And friends triumph to see thee part so well Thus whether life or death Iehoue had sent Thy friends had cause to laugh and not lament Then spare those teares that trill from eyes amisse And deeme such death a gift for good deserts A thankelesse part to call his soule from blisse Whose bodie once did glad your faithfull hearts Don BVTTES hath reapt a taske with heauenlie traine Renouncing eftsoones to retire againe Henrie Gosnold In eiusdem obitum per P. W. LOnga dies canos miseris mortalibus adfert Morborum cani morbi sunt nuncia mortis Et sua sunt etiam crudis symptomata membris Quae soluit teneris mors immatura sub annis Rugosos ad busta senes simul atque minores Ire salutata vix pridem luce videmus Nos nec iura Deûm nec ineuitabile fatum Parcarum
goe that way was best BVTTES dyde to sinne whereby he vanquisht ill BVTTES liude to Christ with whom he now doth rest Robert Dallington In eiusdem obitum per F. A. OSsa sub hoc fido Guilielmi marmore Butti Seruantur mens est libera laeta polo. Clarus eques fuit atque obseruantissimus aequi Antistes pacis relligionis amans Vita peracta piè mortem est sortita beatam Exijt ad certum mens reditura diem Franciscus Aungerus The same in English VNder these stones do lie the bones of William Buttes a wight Whose soule on hie aboue the skie is freed from sorowes quite He liude a Knight he loude the right in peace he studied still Gods word it was he did embrace by them he framde his will Who leauing breath did yeeld to death his corps in tombe to lie Till soule againe at time certaine shall haue them vp on high Robert Dallington In eiusdem obitum per F. A. ASpicin ' hospes atro Guilielmus puluere Buttus Hîc iaceo puluis tu quoque puluis eris Quicquid habes formae vt propriū sibi terra resumet Et facies pulchro corpore pingue solum Ipse vigens aetate fui nutritus in armis Vici in bello acrem non sine laude Scotum Tum pacem senior vergens aetate colebam Et populum patrio iure tuebar eques Complures numerans vixi haud inglorius annos Multis hospitij nomine clarus eram Sed quid tantillum haud prosunt haec tanta sepulto Horum non vita longior vsus erat Hoc vnum prodest post mortem hoc glorior vno In Christo veramme tenuisse fidem Ergo hospes multis hoc vnum quaerito votis Nam spem destituent caetera vana tuam Franciscus Aungerus In eiusdem obitum per I. A. IN cineres cinerem conuersum carmine flebo Membraque quòd morti debita morte iacent Est commune mori morimur moriemur omnes Non fleo Butte mori sed potuisse mori Non cineres deflebo tuos nec inania membra Est desiderium flebile Butte tuum Flebile virtutes flebile facta referre Dummodo non liceat morte premente frui Intemerata iuuenta fuit veneranda senectus Vtilis haec castris vtilis illa foro Vtraque iustitiam coluit Pietatis asylum Hospitium miseris iuris amica domus Omnia quid prosunt superest nisi nominis vmbra Fama viri superest talem habuisse dolor Iohannes Aungerus In eiusdem obitum per I. D. QVem patris Regi quondam bene nota medendi Doctrina illustrem quem sua vota pium Quem rerum virtus gestarum fecit Equestrem Cui generis clari nobile stemma fuit Exijt è viuis animum Deus aethere seruat Hic tumulus structus marmore corpus habet Iohannes Dix In eiusdem obitum per R. P. INcipe Melpomene lugubres incipe cantus Mortalis nemo morte perire nequit Hei mihi quòd nullis mors est curabilis herbis Hei mihi quòd Dominus Buts Guilielmus obit Optima discedunt semper terrasque relinquunt Constantemque tenent deteriora locum Charus erat cunctis iustos dilexit omnes Millibus ex multis par puto nullus erat Buts met as lingua nos dicimus esse Latina Et bene huic Christus meta scopusque fuit Hanc metam tandem nos hunc speramus adeptū Ergo iam flendi fac mea Musa modum Robertus Parkerus In eiusdem obitum per C. A. COnditur hoc tumulo generosae stirpis imago Vera vir inprimis relligionis amans Qui medici patris natus virtute probata Conspicuum nomen Militis obtinuit Namque illum prae se clarissima facta ferentem Inter honoratos extulit ipsa viros Haecque ipsum sublimè feret post funera virtus Et qua natus erat gloria summa domus Gaudebunt igitur tali cognomine cuncti Qui sua signa petunt principe digna viro Saepe tamen lachrymas non absque dolore ciebunt Illius in mentes cùm venit atra dies Sed cùm mortalem reputant fortia facta Incipient luctus attenuare suos Nam longo numeros impleuit Militis aeno In patriam meritis occubuitque senex Christophorus Abbys In eiusdem obitum per A. M. OCcidit heu tristis plenissima dictio luctus Non nisi tartareo digna sonanda lacu Occidit ô miserae iustissima causa querelae Saepe mihi moestis ingeminanda sonis Occidit madido stillant mihi lumina fletu Lumina iam cuperem flumina nostra forent Tunc ego perpetuas pro Butto fundere stillas Cogerer aeternis vt fluit Ister aquis Buttus enim cecidit mea mens retulisse tremiscit Tam meminisse timet quam cecidisse dolet Quid clamem quae fata vocē quae numina poscā Quid loquar anne fleam quid quaerar anne gemam Heu nostri gemitus erit ortus exitus eheu Exprimit ast animum dictio neutra meum Hei mihi praeclarum rapuit mors abstulit eheu Bello magnanimum relligione pium Ergo Butte tuam redimam quo munere vitam Num potero madidis fata mouere genis Tristia fatidicae spirant suspiria Parcae Exitus è stigijs nec datur vllus aquis Fata negant mors atra negat Deus ipse recusat Et verum est Nulli parcere Parcapotest Ergo Butte vale charissimus Elizabethae O dolor ad fratrem non rediture tuum Optime Butte vale nunquam moriture sed alto Viuens crede mihi mortue Buttus eris Ergo non tumulo non thure aut carmine Buttus Est opus absque vllo carmine Buttus erit Anthonius Maxeius Epicoedium in eiusdem obitum per R. H. COnuenêre fides Pietas Constantia Virtus Vt celebrent magni busta beata viri Conticuere fides pietas constantia virtus Heu dolet eximium fata petisse Ducem Praefatur tandem virtus Deus optime Diuum Magnatem in superas accipe quaeso domos Me duce commeruit mauortia Symbola Buttus Me duce aetherei scandat ad astra poli Fortis eques pegasum potis est conscendere orco Mittere Cyclopum corpora vasta malo Cui pietas Cepheus potius descendat ab alto Dignior est tanto sydere noster eques Amphitrioniadae iungatur nobilis Heros Sic Mars sic Phaebus sic Ioua iubet Non moritur pietas non sentit vulnera lethi Sed volat in celsas candida virgo domos Deinde fides riguis lachrymas detersit ocellis Atque optat Butti coelica dona duci Par fuit Hydromachon coelestia scandere tecta Nec decet illustrem sydera habere ducem Ergo petat diuos diuus Guilielmus honores Ac verò cedat fabula Graeca duci Mî placet erecto dicat constantia vultu Quaeque haec quaeque illa est voce locuta dea Immortalis erat Butti mens consiliumque