Selected quad for the lemma: cause_n

Word A Word B Word C Word D Occurrence Frequency Band MI MI Band Prominent
cause_n authority_n church_n see_v 1,737 5 3.7569 3 false
View all documents for the selected quad

Text snippets containing the quad

ID Title Author Corrected Date of Publication (TCP Date of Publication) STC Words Pages
A10908 The Protestant Church existent, and their faith professed in all ages, and by whom with a catalogue of councels in all ages, who professed the same. Written, by Henry Rogers D.D. prebendary of Hereford. Rogers, Henry, ca. 1585-1658. 1638 (1638) STC 21178; ESTC S116092 131,830 215

There is 1 snippet containing the selected quad. | View lemmatised text

per Prophetas sonuit verbum deindè per seipsum deindè per Apostolos In his igitur omnibus quaerenda est Ecclesia Hoc etiam praedico atque propono uti quae aperta manifesta deligamus quae si in sanctis Scripturis non invenirentur nullo modo esset vndè aperirentur clausa illustrarentur obscura Seponenda sunt quae obscurè sunt posita figurarum velaminibus involuta In talibus figuris nolo quaeramus Ecclesiam non quia falsae sunt sed quia interpretem quaerunt Cap. 6. O Donatistae Genesin legite Benedicentur in semine tuo omnes Gentes terrae Genes 22. Quid dicat Apostolus audiamus Gal. 3. In semine tuo quod est Christus Ecce Testamentum Dei quare vos irritum facitis Testamentum Dei dicendo nec in omnibus Gentibus esse completum periisse jam de Gentibus in quibus erat semen Abrahae Quare superordinatis dicendo in nullis terris haeredem permanere Christum nisi ubi poterit cohaeredem habere Donatum Non invidemus alicui Legite nobis hoc de lege de Prophetis de Psalmis de ipso Evangelio Apostolicis literis legite credimus sicut nos vobis legimus de Genes de Apostolo benedicentur in te omnes tribus terrae in semine tuo Date mihi hanc Ecclesiam si apud vos est ostendite vos communicare omnibus Gentibus quas jam videmus in hoc semine benedici Cap. 7. Quid in Prophetis quam multa quam manifesta sunt testamonia Ecclesiae per omnes Gentes toto orbe terrarum diffusae Isa 11. Repleta est vniversa terra ut cognoscat Dominum Isa 27. Germinabit florescet Israel replebitur Orbis terrarum fructu ejus Psal 27. Posui te in lucem Gentium ut sis salus usque ad fines terrae Laetare sterilis quia non paris erumpe exclama quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum Comparent isti multitudinem suam in Aphrica constitutam cum multitudine Iudaeorum per omnes terras quacunque dispersi sunt et videant quam sint in illorum comparatione paucissimi Quomodo ergò de se dictum assignabunt multi filij desertae quam ejus quae habet virum Rursus comparent multitudinem Christianorum per omnes Gentes quibus non communicant videant quam pauci sint in comparatione omnes Iudei tandem aliquandò intelligant in Ecclesia Catholica toto orbe diffusa istam prophetiam esse completam Iam pauca de Psalmis audiamus Cap. 8. Dabo tibi Gentes haereditatem tuam possessionem tuam fines terrae Nonne Apostolus de Praedicatoribus Novi Testamenti dictum exposuit quod scriptum est in omnem terram exivit sonus eorum Psal 18. in fines orbis terrae verba eorum Psal 56. Et super omnem terram gloria tua undè gloria ejus super omnem terram nisi quia Ecclesia ejus per omnem terram replebitur gloria ejus omnis terra Psal 71. fiat fiat Ite nunc vos Donatist clamate non fiat non fiat Vicit vos Verbum Dei dicens fiat fiat Quid ad haec dicturi sint quae commemoravi ex Lege ex Trophetis ex Psalmis Audiamus ipsius verbi vocem ore propriae carnis expressam Sic scriptum ect sic oportebat Christum pati resurgere à mortuis tertio die Hic ipsum caput ostenditur quod ipsum se manibus discipulorum prebuit contrectandum Vide quemadmodum de corpore adjungat quod est Ecclesia ut nos nec in Sponso nec in Sponsa errare permittat Et predicari inquit in nomine ejus poenitentiam remissionem peccatorum per omnes Gentes incipientibus ab Hierusalem Quid hac voce veratiùs quid diviniùs quid manifestiùs Me piget commendare verbis meis haereticos non pudet oppugnare verbis suis Dicant ea testimonia quae posui de Lege Prophetis Psalmis obscura esse figuratè dicta etiam aliter posse intelligi quanquam in eis egerim quantum potui ut nec audeant dicere Sed ecce dicant nunquid obscure dictum aut aenigmatis velamento adumbratum est quod ipse Christus dixit quia sic scriptum est sic opportebat Christum pati resurgere tertio die predicari in nomine ejus poenitentiam remissionem peccatorum per omnes Gentes Epist 48. Audi dicit Dominus non dicit Donatus aut Rogatus aut Vincentius aut Hilarius aut Ambrosius aut Augustinus sed dicit Dominus Quomodo ex divinis literis confidimus accipisse nos Christū manifestum si non indè accepimus Ecclesiam manifestam Necesse est incerti sint qui pro sua societate testimonio utuntur non divino sed suo Nisi cognoveris teipsum non in verbis calumniosorū sed in testimoniis librorum meorum In Scripturis didicimus Christū Epist 116. in Scripturis didicimus ecclesiam Has Scripturas communiter habemus quare nō in eis et Christum Ecclesiam cōmuniter retinemus Ecce Scripturae communes ecce ubi novimus Christum ecce ubi novimus Ecclesiam Those words of St. Augustine I apply to our present purpose concluding in the same manner against the Romanists as this Father did against the Donatists changing onely Donatist for Romanist Cap 2. The Question betweene us and the Romanists is where is the Church What then shall we doe shall we seeke for the Church in our owne words or in the words of her Head and our Lord Christ Iesus I think we ought rather to seeke her in his words who is the Truth and best knoweth his owne body For the Lord knoweth who are his Cap. 3. But as I began to say let us not heare these words I say this thou saist that but let us heare this thus saith the Lord Our master hath left books unto us to the authority of which Bookes wee both consent wee both beleeve we both submit there let us seeke the Church there let us examine our cause Away with those words from amongst us which we cite not out of the Canonicall Books of God but elswhere Some man peradventure wil say unto me why wil you have those things taken away seeing your cause though those things were alleaged will stand invincible Because I would have the Church demōstrated not by human reason but by divine oracles For if the holy Scriptures haue designed the Church to be in Italy alone in those few which concur with Rome whatsoever may be brought out of other Bookes none but the Romanists do possesse the Church If the holy Scripture doe limit the Church to a few more of the Province of Caesarea we must passe unto the Rogatists If it be amongst those